HISTORIA EVANGELICA

CAPUT CXLIV: De commendatione talentorum, et decem mnis

#Matth. XXV

Item addidit parabolam, proficiscentis, qui dedit servis suis talenta, alii quinque, alii duo, alii unum. Et commendatis his, qui duplicaverunt talenta, reprobato viro pigro, qui abscondit suum, ait: Omni habenti dabitur. Non habenti autem, quod videtur habere, auferetur ab eo, id est habenti eo modo, quod debet habere, ut scilicet eo bene utatur. De eodem quoque addidit parabolam de rege, qui abiit in regionem longinquam, accipere sibi regnum, et reverti, et dedit servis suis decem mnas, et ait: Negotiamini dum venio. Mna secundum Graecos quadraginta centum drachmis appenditur. In reditu ejus accessit primus, et ait: Domine, mna tua decem mnas acquisivit. Cui Dominus: Eris potestatem habens super decem civitates, quasi dicat: Pro parvis meritis recipietis insperata.